- SECTA
- SECTAapud Henr. Knyghtonum A. C. 1357. Cives obviaverunt ei ultra mille Equestres metiore modô, quodlibet artificium simul vestiti in una secta: videtur vestis genus uniforme, toti alicui Corpori conveniens. Unde forte Sectarum nomen olim apud Metenses cuidam hominum generi haesit, quos Meurissius les Sectes dictos scribit in Episcopis Metensibus p. 399. cuiusmodi fuit Lutetiae Capelorum in Collegio Montacutiano. Alias Secta vox est Anglici Fori, in quo Secta Curiae seu Secta ad curiam, dicitur servitium, quô feudatarius ad frequentandam Curiam domini sui renetur; In l. 2. c. de Delator. vitae institutum seu agendi ratio sic dicitur. Apud Papiam, opinio ab aliorum sententia diversa, haeresis, secta vocatur. Sed et divinam sectam ac disciplinam dixit Tertullian. de Pallio c. ult. Origo voci a sequendo. Unde Sectatores, apud Romanos, dicti sunt, qui cum Petitoribus seu Candidatis assidui erant, illorumque latera stipabant. Cum enim amicorum et populi voluntas Candidatis concilianda esset, quod Professio dicebatur, et integrum nonnumquam annum ante Comitia incipiebat, teste Cicer. de Petit. Consul. inter Amicos et Propinqui et necessarii et omnes ii, qui aliquid voluntatis ostendebant, habiti sunt; qui omnes, quod studia eorum plurimum ad petitionem valerent, conciliandi erant. Qui vero aliquid volunta is ostenderent, ii ferme aut Salutatores erant, qui primâ diei horâ Petitoris domum adeuntes, salute dictâ, inde discedebant: aut Deductores, qui praeterea tantisper exspectabant, dum illum domô exeuntem in Forum deducerent: aut denique sectatores, qui, ut dictum, assidui lateri eius haerebant, Ioh. Rosin. Antiqq. l. 7. c. 8. De horum numero, cum Fabia Lex temporibus Marii et Sullae promulgata, isque restrictus esset, repudiata Lex est a Populo. Unde Cicer. pro Muraena. Tenuiores, inquit, Legi Fabiae de numero Sectatorum restiterunt. Vide iterum Rosin. l. 8. c. 29. ubi de Ambitu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.